Car Details

About MCH Rental
We offer customers a wide range of commercial cars and luxury cars for any occasion.

Gaius Iulius Caesar cum Marco Bibŭlo consul creātur1. Gnaeo Pompeio Marcum Crassum reconciliāvit2, vetĕrem inimīcum ex consulātu, quem summā discordiā simul gessĕrant. Societātem cum utrōque iniit3, ne quid agerētur in re publĭca, quod displicuisset uni e tribus. Consul primus omnium instituit, ut acta diurna tam senātus quam popŭli confiĕrent et publicarentur. Lege autem agrariā promulgātā obnuntiantem collēgam armis Foro expŭlit.

Unus ex eo tempŏre in re publĭca administrāvit4, ut nonnulli urbanōrum, cum alĭquid per iocum testandi gratiā5 signārent, non «Caesăre et Bibŭlo», sed «Iulio et Caesăre» consulĭbus actum scribĕrent, bis eundem6 praeponentes, nomĭne atque cognomĭne.

Functus7 consulātu in provinciam abiit. Cum autem Lucius Domitius consulātum petĕret, Crassum Pompeiumque in urbem provinciae suae Lucam8 compŭlit, ut consulātum altĕrum petĕrent, perfecitque per utrumque, ut in quinquennium imperium sibi prorogarētur. Qua fiduciā ad legiōnes, quas a re publĭca accepĕrat, alias privāto sumptu addĭdit, unam ex Transalpīnis conscriptam, quam postea universam civitāte donāvit. Gessit9 autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere: omnem Galliam, quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Gebenna, fluminĭbus Rheno et Rhodăno continētur, in provinciae formam redēgit10. Germānos, qui trans Rhenum incŏlunt, primus Romanōrum ponte fabricāto adgressus, maxĭmis affēcit cladĭbus. Adgressus est et Britannos ignōtos antea superatisque eis pecunias et obsĭdes imperāvit.

Call us for further information

MCH Rental customer care is here to help you anytime.